CURCELLAEUS Stephanus

CURCELLAEUS Stephanus
CURCELLAEUS Stephanus
Genevensis, fil. Firmini Ambianensis (in sede Praesidiali Advocati et ob eloquentiam vulgo Bouche d' or dicti) Pastor Fontisbellaquaei, A. C. 1614. Ambiani, A. C. 1621. quod Canonibus Dordracensibus subscribere nollet, munere se abdicavit. Vitriaci dein in Campania Ecclesiasten egit usque ad A. C: 1634. inde in Belgium se recepit et Remonstrantium partes aperre amplexus, praelo aliquandiu, vitae lucrandae ergo, subserviit, Hugoni inprimis Grotio in Adnotatis in IV. Euangelia, et C. Barlaeo in descriptionibus quibusdam Geographicis emendandis, utilis. Post quae Episcopio surrogatus, varia edidit: exstinctus A. C. 1657. aetat. 71. Paul. Freherus, Theatro Viror. claror.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”